- MAHOMETES
- MAHOMETESArabs, famosus ille Impostor et Pseudopropheta, patre Abdalâ Ethnicô, et matre Eminâ Iudaeâ, utroque de vulgi ima faece, natus: ambitiosus, mendax, superbus, perfidus, malignus, ultionis avidus, omnibus tandem sceleribus perdite deditus. Inopiâ pressus, diviti cuidam mercatori Arabi primum serviit, quo mortuô, viduam eius Cadicham seu Tadigam uxorem sibi iunxit; hinc opibus affluens, iam urgendi male ausa occasionem quaesiit. Batirae ergo haeretico Iacobitae, Sergio item, Monacho Nestoriano, et Iudaeis quibusdam iunctus, Alcoranum, (Videibi) conflavit, religionemque novam ex Iudaismo variisque haeresibus consacrinatam introduxit, in quâ corruptae carni indigne blandiens, plurimos brevi asseclas nactus est. Cum his arma cepit, multisque populis, cum Arabia, subactis, quidquid imperium legemque suam agnoscere renuebat, igni ferroque persequutus est: Religionis praetextu usus, ad potentiam augendam. Et quo efficacius suis imponeret, quoties epilepsiâ correptus est, morbô ipsi familiari, columbam habebat sic assuefactam, ut interea aurem ipsi vellicaret, quô discipuli crederent, per Angelum Gabrielem, hunc enim per columbam intelligi volebat, illum divinitus moneri. Ab uno insuper sociorum in puteo abscondito, verum Mahometem Prophetam esse, exclamari curavit. Accessit errori efficacia, et turba vocem admirata est: quam ut confirmatiorem redderet, mox compleri puteum, miserumque intus latentem lapidibus superobrui iussit, ne aliquando fraus proderetur. Arabes ipsum ut plurimum sequebantur, quibusdam nihilominus repugnantibus, quo factum, ut Impostor Mechâ aufugeret, 16. Iul. A. C. 622. Medinam Talnabi, i. e. in urbem Prophetae. Hinc Aera seu Hegira Mahometanorum incipit. Vide Hegira. Obiit A. C. 631. imperii 8. aetat. 63. annorum Arabicorum seu Lunarium: ex pluribus uxoribus, nullâ prole susceptâ, praeter Fatimam filiam. Post mortem eius secta haec horrenda, longe lateque per Palaestinam, Syriam. Aegyptum, Persiam, Graeciam, etc. una cum imperio Mahometico se diffudit, hodieque toti Orbi formidabilis est. Zonaras et Cedrenus Ioh. Damascenus. Vide Ismael: Vincent. Bellovac. l. 24. c. 4. Petr. Cluniacens. cont. sect. Saracen. Blond. l. 6. dec. 1. Volaterran. in Mahom. Mariana l. 7. de rebus Hispan. Postell. P. de Valle, Itiner. tom. 1. 2. et 3. Polyd. Verg. de invent. rerum l. 7. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.